6. unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
7. unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
8. propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
9. quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
10. qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
11. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
12. ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
13. donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
14. ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
15. veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
16. ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
17. hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
18. tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
19. qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia