1Timothy - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
  • 2. qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
  • 3. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
  • 4. superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
  • 5. conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
  • 6. est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
  • 7. nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
  • 8. habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
  • 9. nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
  • 10. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
  • 11. tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
  • 12. certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
  • 13. praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
  • 14. ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
  • 15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
  • 16. qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
  • 17. divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
  • 18. bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
  • 19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
  • 20. o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
  • 21. quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum
أعلى