1Timothy - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
  • 2. Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
  • 3. sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
  • 4. neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
  • 5. finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
  • 6. a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
  • 7. volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
  • 8. scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
  • 9. sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
  • 10. fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
  • 11. quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
  • 12. gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
  • 13. qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
  • 14. superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
  • 15. fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
  • 16. sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
  • 17. regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
  • 18. hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
  • 19. habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
  • 20. ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
أعلى