1Timothy - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
  • 2. in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
  • 3. prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
  • 4. quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
  • 5. sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
  • 6. haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
  • 7. ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
  • 8. nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
  • 9. fidelis sermo et omni acceptione dignus
  • 10. in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
  • 11. praecipe haec et doce
  • 12. nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
  • 13. dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
  • 14. noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
  • 15. haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
  • 16. adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
أعلى