1Timothy - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
  • 2. oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
  • 3. non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
  • 4. suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
  • 5. si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
  • 6. non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
  • 7. oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
  • 8. diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
  • 9. habentes mysterium fidei in conscientia pura
  • 10. et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
  • 11. mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
  • 12. diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
  • 13. qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
  • 14. haec tibi scribo sperans venire ad te cito
  • 15. si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
  • 16. et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
أعلى