Philippians - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
  • 2. Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
  • 3. etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
  • 4. gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
  • 5. modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
  • 6. nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
  • 7. et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
  • 8. de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
  • 9. quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
  • 10. gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
  • 11. non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
  • 12. scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
  • 13. omnia possum in eo qui me confortat
  • 14. verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
  • 15. scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
  • 16. quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
  • 17. non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
  • 18. habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
  • 19. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
  • 20. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
  • 21. salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
  • 22. salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
  • 23. gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen
أعلى