Philippians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
  • 2. videte canes videte malos operarios videte concisionem
  • 3. nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
  • 4. quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
  • 5. circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
  • 6. secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
  • 7. sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
  • 8. verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
  • 9. et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
  • 10. ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
  • 11. si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
  • 12. non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
  • 13. fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
  • 14. ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
  • 15. quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
  • 16. verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
  • 17. imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
  • 18. multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
  • 19. quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
  • 20. nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
  • 21. qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
أعلى