Lamentations - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
  • 2. hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
  • 3. pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
  • 4. aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
  • 5. cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
  • 6. Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
  • 7. patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
  • 8. servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
  • 9. in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
  • 10. pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
  • 11. mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
  • 12. principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
  • 13. adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
  • 14. senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
  • 15. defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
  • 16. cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
  • 17. propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
  • 18. propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
  • 19. tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
  • 20. quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
  • 21. converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio
  • 22. sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer
أعلى