1. et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas
2. eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada
3. et Asersual Bala et Asem
4. et Heltholath Bethul Arma
5. et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa
6. et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum
7. Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum
8. omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas
9. in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum
10. cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith
11. ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam
12. et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie
13. et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa
14. et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel
15. et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum
16. haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum
17. Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas
18. fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem
19. et Afaraim Seon et Anaarath
20. et Rabbith et Cesion Abes
21. et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses
22. et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum
23. haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum
24. cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas
25. fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab
26. Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath
27. ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul
28. et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam
29. revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba
30. et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum
31. haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum
32. filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas
33. et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem
34. revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis
35. civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth
36. et Edema et Arama Asor
37. et Cedes et Edrai Nasor
38. et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum
39. haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum
40. tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima
41. et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis
42. Selebin et Ahialon et Iethela
43. Helon et Themna et Acron
44. Helthecen et Gebthon et Baalath
45. Iud et Benebarach et Gethremmon
46. aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen
47. et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui
48. haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum
49. cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui
50. iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea
51. hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram