Joshua - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel
  • 2. et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
  • 3. et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
  • 4. possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim
  • 5. et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem
  • 6. egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe
  • 7. descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem
  • 8. de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
  • 9. urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum
  • 10. et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius
أعلى