1. igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae
2. initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem
3. egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa
4. atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae
5. ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium
6. ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben
7. et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel
8. ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem
9. pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum
10. et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
11. et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur
12. hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis
13. Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron
14. delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach
15. atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum
16. dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem
17. cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem
18. quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit
19. at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius
20. haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas
21. erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur
22. et Cina et Dimona Adeda
23. et Cedes et Asor Iethnan
24. Zif et Thelem Baloth
25. et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor
26. Aman Same et Molada
27. et Asergadda et Asemon Bethfeleth
28. et Asersual et Bersabee et Baziothia
29. Bala et Hiim Esem
30. et Heltholad Exiil et Harma
31. Siceleg et Medemena et Sensenna
32. Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum
33. in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena
34. et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim
35. et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca
36. et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum
37. Sanan et Adesa et Magdalgad
38. Delean et Mesfa et Iecthel
39. Lachis et Bascath et Aglon
40. Thebbon et Lehemas et Chethlis
41. et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum
42. Labana et Aether et Asan
43. Ieptha et Esna et Nesib
44. Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum
45. Accaron cum vicis et villulis suis
46. ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius
47. Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius
48. et in monte Samir et Iether et Soccho
49. et Edenna Cariathsenna haec est Dabir
50. Anab et Isthemo et Anim
51. Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum
52. Arab et Roma et Esaan
53. Ianum et Bethafua et Afeca
54. Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum
55. Maon et Chermel et Zif et Iotae
56. Iezrehel et Iucadam et Zanoe
57. Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum
58. Alul et Bethsur et Gedor
59. Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum
60. Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum
61. in deserto Betharaba Meddin et Schacha
62. Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum
63. Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem