Jeremiah - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna
  • 2. speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion
  • 3. ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt
  • 4. sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi
  • 5. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius
  • 6. quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius
  • 7. sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga
  • 8. erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem
  • 9. haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum
  • 10. cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud
  • 11. idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum
  • 12. et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus
  • 13. a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum
  • 14. et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax
  • 15. confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus
  • 16. haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus
  • 17. et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus
  • 18. ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis
  • 19. audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt
  • 20. ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi
  • 21. propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt
  • 22. haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae
  • 23. sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion
  • 24. audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem
  • 25. nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu
  • 26. filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos
  • 27. probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum
  • 28. omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt
  • 29. defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae
  • 30. argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos
أعلى