Jeremiah - Chapter 18 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
  • 2. surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea
  • 3. et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam
  • 4. et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret
  • 5. et factum est verbum Domini ad me dicens
  • 6. numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel
  • 7. repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud
  • 8. si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei
  • 9. et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud
  • 10. si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei
  • 11. nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra
  • 12. qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus
  • 13. ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel
  • 14. numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes
  • 15. quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito
  • 16. ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum
  • 17. sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum
  • 18. et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius
  • 19. adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
  • 20. numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis
  • 21. propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio
  • 22. audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis
  • 23. tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
أعلى