Jeremiah - Chapter 47 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam
  • 2. haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae
  • 3. ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis
  • 4. pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae
  • 5. venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris
  • 6. o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile
  • 7. quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi
أعلى