1. quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
2. et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
3. in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus
4. ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
5. accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret
6. egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii
7. qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum
8. exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo {cf2 par (15:1) Et mandavit ei haut dubium quin Hesseri Mardochaeus ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. par (15:2) Memorare inquit dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: par (15:3) et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.}
9. regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat
10. quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
11. omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum
12. quod cum audisset Mardocheus
13. rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
14. si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
15. rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
16. vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo
17. ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat {cf2 par (13:8) Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius, par (13:9) et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. par (13:10) Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur. par (13:11) Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae. par (13:12) Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum, par (13:13) (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,) par (13:14) sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. par (13:15) Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere. par (13:16) Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. par (13:17) Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. par (13:18) Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet. par (14:1) Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat. par (14:2) Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. par (14:3) Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus est auxiliator alius. par (14:4) Periculum meum in manibus meis est. par (14:5) Audivi a patre meo dquod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. par (14:6) Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: par (14:7) coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine: par (14:8) et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes, par (14:9) volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui, par (14:10) ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. par (14:11) Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. par (14:12) Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis: par (14:13) tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt. par (14:14) Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, par (14:15) et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae. par (14:16) Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, par (14:17) et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: par (14:18) et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham. par (14:19) Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.}