Esther - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
  • 2. cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
  • 3. et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent {cf2 par (10:4) Dixitque Mardochaeus: A Deo facta sunt ista. par (10:5) Recordatus sum somnii, quod videram, haec eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit. par (10:6) Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. par (10:7) Duo autem dracones: ego sum, et Aman. par (10:8) Gentes, quae convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum. par (10:9) Gens autem mea: Israel est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter Gentes: par (10:10) et duas sortes esse praecepit, unam Populi Dei, et alteram cunctarum Gentium. par (10:11) Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus: par (10:12) et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hereditatis suae. par (10:13) Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. par (11:1) Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem.}
أعلى