1. in tempore autem illo consurget Michahel princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
2. et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in obprobrium ut videant semper
3. qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
4. tu autem Danihel clude sermones et signa librum usque ad tempus statutum pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia
5. et vidi ego Danihel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
6. et dixi viro qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis usquequo finis horum mirabilium
7. et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus temporum et dimidium temporis et cum conpleta fuerit dispersio manus populi sancti conplebuntur universa haec
8. et ego audivi et non intellexi et dixi domine mi quid erit post haec
9. et ait vade Danihel quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum
10. eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intellegent omnes impii porro docti intellegent
11. et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta
12. beatus qui expectat et pervenit ad dies mille trecentos triginta quinque
13. tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum {cf2 par (13:1) Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: par (13:2) Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: par (13:3) parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. par (13:4) Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. par (13:5) Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. par (13:6) Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. par (13:7) Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. par (13:8) Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: par (13:9) et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. par (13:10) Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: par (13:11) erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: par (13:12) et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: par (13:13) Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. par (13:14) Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. par (13:15) Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: par (13:16) et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. par (13:17) Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. par (13:18) Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. par (13:19) Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: par (13:20) Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. par (13:21) quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. par (13:22) Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. par (13:23) Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. par (13:24) Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. par (13:25) Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. par (13:26) Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. par (13:27) Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. par (13:28) Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. par (13:29) Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. par (13:30) Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. par (13:31) Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. par (13:32) At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. par (13:33) Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. par (13:34) Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. par (13:35) Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. par (13:36) Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. par (13:37) Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. par (13:38) Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. par (13:39) Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: par (13:40) hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. par (13:41) Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. par (13:42) Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, par (13:43) tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. par (13:44) Exaudivit autem Dominus vocem eius. par (13:45) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: par (13:46) Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. par (13:47) Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? par (13:48) Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? par (13:49) Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. par (13:50) Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. par (13:51) Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. par (13:52) Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: par (13:53) iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. par (13:54) Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. par (13:55) Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. par (13:56) Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: par (13:57) sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. par (13:58) Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. par (13:59) Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. par (13:60) Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. par (13:61) Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, par (13:62) yut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. par (13:63) Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. par (13:64) Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. par (13:65) Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. par (14:1) Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. par (14:2) Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. par (14:3) Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? par (14:4) Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. par (14:5) Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? par (14:6) Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. par (14:7) Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. par (14:8) Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. par (14:9) Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. par (14:10) Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: par (14:11) et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. par (14:12) Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. par (14:13) Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. par (14:14) Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. par (14:15) Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. par (14:16) Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. par (14:17) Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. par (14:18) Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec. par (14:19) Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. par (14:20) Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. par (14:21) Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. par (14:22) Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. par (14:23) Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. par (14:24) Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. par (14:25) Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi. par (14:26) Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. par (14:27) Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. par (14:28) Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. par (14:29) Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. par (14:30) Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. par (14:31) Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. par (14:32) Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. par (14:33) Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. par (14:34) Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. par (14:35) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. par (14:36) Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. par (14:37) Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. par (14:38) Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. par (14:39) Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. par (14:40) Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. par (14:41) Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. par (14:42) Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.}