Daniel - Chapter 12 العدد 13 | tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum {cf2 par (13:1) Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: par (13:2) Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: par (13:3) parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. par (13:4) Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. par (13:5) Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. par (13:6) Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. par (13:7) Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. par (13:8) Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: par (13:9) et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. par (13:10) Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: par (13:11) erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: par (13:12) et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: par (13:13) Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. par (13:14) Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. par (13:15) Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: par (13:16) et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. par (13:17) Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. par (13:18) Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. par (13:19) Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: par (13:20) Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. par (13:21) quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. par (13:22) Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. par (13:23) Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. par (13:24) Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. par (13:25) Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. par (13:26) Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. par (13:27) Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. par (13:28) Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. par (13:29) Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. par (13:30) Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. par (13:31) Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. par (13:32) At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. par (13:33) Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. par (13:34) Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. par (13:35) Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. par (13:36) Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. par (13:37) Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. par (13:38) Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. par (13:39) Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: par (13:40) hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. par (13:41) Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. par (13:42) Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, par (13:43) tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. par (13:44) Exaudivit autem Dominus vocem eius. par (13:45) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: par (13:46) Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. par (13:47) Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? par (13:48) Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? par (13:49) Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. par (13:50) Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. par (13:51) Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. par (13:52) Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: par (13:53) iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. par (13:54) Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. par (13:55) Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. par (13:56) Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: par (13:57) sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. par (13:58) Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. par (13:59) Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. par (13:60) Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. par (13:61) Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, par (13:62) yut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. par (13:63) Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. par (13:64) Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. par (13:65) Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. par (14:1) Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. par (14:2) Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. par (14:3) Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? par (14:4) Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. par (14:5) Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? par (14:6) Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. par (14:7) Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. par (14:8) Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. par (14:9) Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. par (14:10) Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: par (14:11) et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. par (14:12) Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. par (14:13) Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. par (14:14) Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. par (14:15) Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. par (14:16) Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. par (14:17) Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. par (14:18) Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec. par (14:19) Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. par (14:20) Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. par (14:21) Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. par (14:22) Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. par (14:23) Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. par (14:24) Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. par (14:25) Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi. par (14:26) Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. par (14:27) Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. par (14:28) Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. par (14:29) Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. par (14:30) Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. par (14:31) Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. par (14:32) Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. par (14:33) Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. par (14:34) Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. par (14:35) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. par (14:36) Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. par (14:37) Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. par (14:38) Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. par (14:39) Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. par (14:40) Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. par (14:41) Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. par (14:42) Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.}

  • 13. tu autem vade ad praefinitum et requiesce et stabis in sorte tua in fine dierum {cf2 par (13:1) Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: par (13:2) Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: par (13:3) parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. par (13:4) Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. par (13:5) Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. par (13:6) Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. par (13:7) Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. par (13:8) Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: par (13:9) et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. par (13:10) Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: par (13:11) erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: par (13:12) et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: par (13:13) Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. par (13:14) Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. par (13:15) Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: par (13:16) et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. par (13:17) Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. par (13:18) Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. par (13:19) Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: par (13:20) Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. par (13:21) quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. par (13:22) Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. par (13:23) Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. par (13:24) Et exclamavit voce magna Susanna: exclamaverunt autem et senes adversus eam. par (13:25) Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. par (13:26) Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. par (13:27) Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. par (13:28) Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. par (13:29) Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. par (13:30) Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis. par (13:31) Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. par (13:32) At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. par (13:33) Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. par (13:34) Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. par (13:35) Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. par (13:36) Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. par (13:37) Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. par (13:38) Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. par (13:39) Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: par (13:40) hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. par (13:41) Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. par (13:42) Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, par (13:43) tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. par (13:44) Exaudivit autem Dominus vocem eius. par (13:45) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: par (13:46) Et exclamavit voce magna: Mundus ego sum a sanguine huius. par (13:47) Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? par (13:48) Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? par (13:49) Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. par (13:50) Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. par (13:51) Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. par (13:52) Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: par (13:53) iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. par (13:54) Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. par (13:55) Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. par (13:56) Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: par (13:57) sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. par (13:58) Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. par (13:59) Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. par (13:60) Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. par (13:61) Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, par (13:62) yut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. par (13:63) Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. par (13:64) Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. par (13:65) Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. par (14:1) Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. par (14:2) Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. par (14:3) Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? par (14:4) Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. par (14:5) Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? par (14:6) Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. par (14:7) Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. par (14:8) Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. par (14:9) Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. par (14:10) Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: par (14:11) et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. par (14:12) Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. par (14:13) Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. par (14:14) Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. par (14:15) Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. par (14:16) Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. par (14:17) Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. par (14:18) Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec. par (14:19) Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. par (14:20) Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. par (14:21) Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. par (14:22) Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. par (14:23) Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. par (14:24) Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. par (14:25) Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi. par (14:26) Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. par (14:27) Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. par (14:28) Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. par (14:29) Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. par (14:30) Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. par (14:31) Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. par (14:32) Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. par (14:33) Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. par (14:34) Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. par (14:35) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. par (14:36) Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. par (14:37) Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te. par (14:38) Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. par (14:39) Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. par (14:40) Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. par (14:41) Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. par (14:42) Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.}
أعلى