2Timothy - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
  • 2. et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
  • 3. sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
  • 4. proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
  • 5. habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
  • 6. ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
  • 7. semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
  • 8. quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
  • 9. sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
  • 10. tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
  • 11. persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
  • 12. et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
  • 13. mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
  • 14. tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
  • 15. et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
  • 16. omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
  • 17. ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
أعلى