2Timothy - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
  • 2. et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
  • 3. labora sicut bonus miles Christi Iesu
  • 4. nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
  • 5. nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
  • 6. laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
  • 7. intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
  • 8. memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
  • 9. in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
  • 10. ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
  • 11. fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
  • 12. si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
  • 13. si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
  • 14. haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
  • 15. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
  • 16. profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
  • 17. et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
  • 18. qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
  • 19. sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
  • 20. in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
  • 21. si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
  • 22. iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
  • 23. stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
  • 24. servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
  • 25. cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
  • 26. et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
أعلى