2Timothy - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
  • 2. Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
  • 3. gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
  • 4. desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
  • 5. recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
  • 6. propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
  • 7. non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
  • 8. noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
  • 9. qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
  • 10. manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
  • 11. in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
  • 12. ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
  • 13. formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
  • 14. bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
  • 15. scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
  • 16. det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
  • 17. sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
  • 18. det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
أعلى