1Thessalonians - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
  • 2. scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
  • 3. haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
  • 4. ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
  • 5. non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
  • 6. ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
  • 7. non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
  • 8. itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
  • 9. de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
  • 10. etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
  • 11. et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
  • 12. et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
  • 13. nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
  • 14. si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
  • 15. hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
  • 16. quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
  • 17. deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
  • 18. itaque consolamini invicem in verbis istis
أعلى