1Thessalonians - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
  • 2. sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
  • 3. exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
  • 4. sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
  • 5. neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
  • 6. nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
  • 7. cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
  • 8. ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
  • 9. memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
  • 10. vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
  • 11. sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
  • 12. deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
  • 13. ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
  • 14. vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
  • 15. qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
  • 16. prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
  • 17. nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
  • 18. quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
  • 19. quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
  • 20. vos enim estis gloria nostra et gaudium
أعلى