1Thessalonians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis
  • 2. et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra
  • 3. ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus
  • 4. nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis
  • 5. propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster
  • 6. nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos
  • 7. ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem
  • 8. quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino
  • 9. quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum
  • 10. nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae
  • 11. ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos
  • 12. vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis
  • 13. ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen
أعلى