1Peter - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
  • 2. pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
  • 3. neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
  • 4. et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
  • 5. similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
  • 6. humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
  • 7. omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
  • 8. sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
  • 9. cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
  • 10. Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
  • 11. ipsi imperium in saecula saeculorum amen
  • 12. per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
  • 13. salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
  • 14. salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo
أعلى