1Peter - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
  • 2. sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
  • 3. si gustastis quoniam dulcis Dominus
  • 4. ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
  • 5. et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
  • 6. propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
  • 7. vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  • 8. et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
  • 9. vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
  • 10. qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
  • 11. carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
  • 12. conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
  • 13. subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
  • 14. sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
  • 15. quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
  • 16. quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
  • 17. omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
  • 18. servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
  • 19. haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
  • 20. quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
  • 21. in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
  • 22. qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
  • 23. qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
  • 24. qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
  • 25. eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
أعلى