1Peter - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
  • 2. considerantes in timore castam conversationem vestram
  • 3. quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
  • 4. sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
  • 5. sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
  • 6. sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
  • 7. viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
  • 8. in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
  • 9. non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
  • 10. qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
  • 11. declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
  • 12. quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
  • 13. et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
  • 14. sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
  • 15. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
  • 16. sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
  • 17. melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
  • 18. quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
  • 19. in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
  • 20. qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
  • 21. quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
  • 22. qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
أعلى