Titus - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
  • 2. senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
  • 3. anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
  • 4. ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
  • 5. prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
  • 6. iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
  • 7. in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
  • 8. verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
  • 9. servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
  • 10. non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
  • 11. apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
  • 12. erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
  • 13. expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
  • 14. qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
  • 15. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
أعلى