Titus - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
  • 2. in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
  • 3. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
  • 4. Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
  • 5. huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
  • 6. si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
  • 7. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
  • 8. sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
  • 9. amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
  • 10. sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
  • 11. quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
  • 12. dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
  • 13. testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
  • 14. non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
  • 15. omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
  • 16. confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
أعلى