Nahum - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus Nineve liber visionis Naum Helcesei
  • 2. Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis
  • 3. Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius
  • 4. increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit
  • 5. montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo
  • 6. ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo
  • 7. bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se
  • 8. et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae
  • 9. quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio
  • 10. quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena
  • 11. ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem
  • 12. haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra
  • 13. et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam
  • 14. et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es
  • 15. ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit
أعلى