James - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
  • 2. concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
  • 3. petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
  • 4. adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
  • 5. aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
  • 6. maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
  • 7. subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
  • 8. adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
  • 9. miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
  • 10. humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
  • 11. nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
  • 12. unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
  • 13. ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
  • 14. qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
  • 15. pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
  • 16. nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
  • 17. scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
أعلى