James - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
  • 2. omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
  • 3. scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
  • 4. patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
  • 5. si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
  • 6. postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
  • 7. non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
  • 8. vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
  • 9. glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
  • 10. dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
  • 11. exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
  • 12. beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
  • 13. nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
  • 14. unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
  • 15. dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
  • 16. nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
  • 17. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
  • 18. voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
  • 19. scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
  • 20. ira enim viri iustitiam Dei non operatur
  • 21. propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
  • 22. estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
  • 23. quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
  • 24. consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
  • 25. qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
  • 26. si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
  • 27. religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
أعلى