1. hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam
2. qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel
57. filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi
58. omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo
59. et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent
60. filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo
61. et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum
62. hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
63. et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
64. omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta
65. exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae
66. equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque
67. cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti
68. et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo
69. secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum
70. habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis