Ezekiel - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et factus est sermo Domini ad me dicens
  • 2. fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum
  • 3. numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas
  • 4. ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus
  • 5. etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis
  • 6. propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem
  • 7. et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos
  • 8. et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus
أعلى