Colossians - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
  • 2. orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
  • 3. orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
  • 4. ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
  • 5. in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
  • 6. sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
  • 7. quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
  • 8. quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
  • 9. cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
  • 10. salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
  • 11. et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
  • 12. salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
  • 13. testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
  • 14. salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
  • 15. salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
  • 16. et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
  • 17. et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
  • 18. salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen
أعلى