Colossians - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
  • 2. quae sursum sunt sapite non quae supra terram
  • 3. mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
  • 4. cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
  • 5. mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
  • 6. propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
  • 7. in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
  • 8. nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
  • 9. nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
  • 10. et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
  • 11. ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
  • 12. induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
  • 13. subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
  • 14. super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
  • 15. et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
  • 16. verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
  • 17. omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
  • 18. mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
  • 19. viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
  • 20. filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
  • 21. patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
  • 22. servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
  • 23. quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
  • 24. scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
  • 25. qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
أعلى