2Samuel - Chapter 23 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel
  • 2. spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam
  • 3. dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei
  • 4. sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra
  • 5. nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet
  • 6. praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus
  • 7. et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum
  • 8. haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno
  • 9. post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium
  • 10. cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda
  • 11. et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim
  • 12. stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam
  • 13. necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum
  • 14. et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem
  • 15. desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam
  • 16. inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino
  • 17. dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi
  • 18. Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus
  • 19. et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat
  • 20. et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis
  • 21. ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua
  • 22. haec fecit Banaias filius Ioiadae
  • 23. et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto
  • 24. Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem
  • 25. Semma de Arari Helica de Arodi
  • 26. Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua
  • 27. Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi
  • 28. Selmon Aohites Maharai Netophathites
  • 29. Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin
  • 30. Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas
  • 31. Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi
  • 32. Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan
  • 33. Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites
  • 34. Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites
  • 35. Esrai de Carmelo Farai de Arbi
  • 36. Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi
  • 37. Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
  • 38. Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites
  • 39. Urias Hettheus omnes triginta septem
أعلى