أنت تستخدم أحد المتصفحات القديمة. قد لا يتم عرض هذا الموقع أو المواقع الأخرى بشكل صحيح.
يجب عليك ترقية متصفحك أو استخدام
أحد المتصفحات البديلة.
2Samuel - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)
- 1. locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
- 2. et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
- 3. Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
- 4. laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
- 5. quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
- 6. funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
- 7. in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
- 8. commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
- 9. ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
- 10. et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
- 11. et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
- 12. posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
- 13. prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
- 14. tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
- 15. misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
- 16. et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
- 17. misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
- 18. liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
- 19. praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
- 20. et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
- 21. retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
- 22. quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
- 23. omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
- 24. et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
- 25. et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
- 26. cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
- 27. cum electo electus eris et cum perverso perverteris
- 28. et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
- 29. quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
- 30. in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
- 31. Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
- 32. quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
- 33. Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
- 34. coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
- 35. docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
- 36. dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
- 37. dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
- 38. persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
- 39. consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
- 40. accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
- 41. inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
- 42. clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
- 43. delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
- 44. salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
- 45. filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
- 46. filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
- 47. vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
- 48. Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
- 49. qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
- 50. propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
- 51. magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum