2Chronicles - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel
  • 2. constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
  • 3. et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim
  • 4. sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel
  • 5. confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria
  • 6. cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
  • 7. tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda
  • 8. et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
  • 9. docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
  • 10. itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
  • 11. sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem
  • 12. crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas
  • 13. et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem
  • 14. quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia
  • 15. post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia
  • 16. post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium
  • 17. hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia
  • 18. post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum
  • 19. hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
أعلى