1Kings - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel
  • 2. et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos
  • 3. Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis
  • 4. Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes
  • 5. Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis
  • 6. et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa
  • 7. habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant
  • 8. et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim
  • 9. Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan
  • 10. Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher
  • 11. Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem
  • 12. Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan
  • 13. Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas
  • 14. Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim
  • 15. Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio
  • 16. Baana filius Usi in Aser et in Balod
  • 17. Iosaphat filius Pharue in Isachar
  • 18. Semei filius Hela in Beniamin
  • 19. Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra
  • 20. Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes
  • 21. Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius
  • 22. erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae
  • 23. decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium
  • 24. ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu
  • 25. habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis
  • 26. et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium
  • 27. nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo
  • 28. hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi
  • 29. dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris
  • 30. et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum
  • 31. et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum
  • 32. locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille
  • 33. et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus
  • 34. et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius
أعلى