1John - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum
  • 2. carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est
  • 3. et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est
  • 4. omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas
  • 5. et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est
  • 6. omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum
  • 7. filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est
  • 8. qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli
  • 9. omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est
  • 10. in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum
  • 11. quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum
  • 12. non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta
  • 13. nolite mirari fratres si odit vos mundus
  • 14. nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte
  • 15. omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem
  • 16. in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere
  • 17. qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo
  • 18. filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate
  • 19. in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra
  • 20. quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia
  • 21. carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum
  • 22. et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus
  • 23. et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis
  • 24. et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit
أعلى