1John - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae
  • 2. et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis
  • 3. quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo
  • 4. et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum
  • 5. et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae
  • 6. si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem
  • 7. si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato
  • 8. si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est
  • 9. si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate
  • 10. si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis
أعلى