Hosea - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum
  • 2. et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei
  • 3. et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te
  • 4. quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin
  • 5. et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum
أعلى