8. quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius
9. quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me
10. lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus
11. et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te
12. et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
13. sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo