Nehemiah - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
  • 2. benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
  • 3. hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
  • 4. et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
  • 5. Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
  • 6. omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
  • 7. hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
  • 8. et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
  • 9. et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
  • 10. et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
  • 11. Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
  • 12. et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
  • 13. et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
  • 14. et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
  • 15. et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
  • 16. et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
  • 17. et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
  • 18. omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
  • 19. et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
  • 20. et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
  • 21. et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
  • 22. et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
  • 23. praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
  • 24. et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
  • 25. et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
  • 26. et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
  • 27. et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
  • 28. et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
  • 29. et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
  • 30. Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
  • 31. filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
  • 32. Anathoth Nob Anania
  • 33. Asor Rama Getthaim
  • 34. Adid Seboim Neballa Loth
  • 35. et Ono valle Artificum
  • 36. et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
أعلى