Micah - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem
  • 2. audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
  • 3. quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae
  • 4. et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
  • 5. in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem
  • 6. et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo
  • 7. et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur
  • 8. super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
  • 9. quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
  • 10. in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite
  • 11. et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet
  • 12. quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
  • 13. tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
  • 14. propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel
  • 15. adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel
  • 16. decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
أعلى