Judges - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli
  • 2. dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius
  • 3. et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon
  • 4. ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
  • 5. inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum
  • 6. fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum
  • 7. dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est
  • 8. obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
  • 9. et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus
  • 10. pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai
  • 11. atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
  • 12. dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem
  • 13. cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem
  • 14. quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes
  • 15. at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius
  • 16. filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo
  • 17. abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema
  • 18. cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis
  • 19. fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
  • 20. dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach
  • 21. Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem
  • 22. domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis
  • 23. nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
  • 24. viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam
  • 25. qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
  • 26. qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem
  • 27. Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis
  • 28. postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit
  • 29. Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo
  • 30. Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
  • 31. Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob
  • 32. habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum
  • 33. Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii
  • 34. artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent
  • 35. habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius
  • 36. fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca
أعلى