Joel - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel
  • 2. audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum
  • 3. super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae
  • 4. residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo
  • 5. expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro
  • 6. gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis
  • 7. posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius
  • 8. plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae
  • 9. periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini
  • 10. depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum
  • 11. confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri
  • 12. vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum
  • 13. accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio
  • 14. sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum
  • 15. a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet
  • 16. numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio
  • 17. conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum
  • 18. quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt
  • 19. ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis
  • 20. sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti
أعلى