Habakkuk - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. onus quod vidit Abacuc propheta
  • 2. usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
  • 3. quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior
  • 4. propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum
  • 5. aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur
  • 6. quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua
  • 7. horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
  • 8. leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
  • 9. omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem
  • 10. et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam
  • 11. tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui
  • 12. numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum
  • 13. mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se
  • 14. et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem
  • 15. totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit
  • 16. propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
  • 17. propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet
أعلى