Amos - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
  • 2. transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
  • 3. qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
  • 4. qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
  • 5. qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
  • 6. bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
  • 7. quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
  • 8. iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
  • 9. quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
  • 10. et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
  • 11. et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
  • 12. quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
  • 13. numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
  • 14. qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua {cf2 (6:15)} ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
أعلى